monumenta.ch > Ambrosius > 40
Ambrosius, De Nabuthae, § 39 <<<     >>> § 41

§ 40

1 Sed fortasse dicas quod uulgo soletis dicere: 'non debemus donare ei cui deus ita maledixit, ut eum egere uellet'.
2 sed non pauperes maledicti, cum scriptum sit: beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
3 non de paupere, sed de diuite scriptura dicit: captans pretia frumenti maledictus erit.
4 deinde non requiras quid unusquisque mereatur.
5 misericordia non de meritis iudicare consueuit, sed necessitatibus subuenire, iuuare pauperem, non examinare iustitiam; scriptum est enim: beatus qui intellegit super egenum et pauperem.
6 quis est qui intellegit? qui conpatitur ei, qui aduertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et diuitem et pauperem fecit dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem.
7 ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: cras dabo, ne largiendi amittas copiam.
8 periculosa est de alterius salute dilatio, potest fieri ut dum tu differs, ille moriatur.
9 magis ante mortem praecurre, ne forte auaritia te et cras impediat et promissa fraudentur.